Liber Quartus Regum*

Caput 23: 21

et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius
(* Traductions européennes)

Glose

Facite phase.RAB.Josias typum tenet Salvatoris, etc.,usque ad: et orietur vobis timentibus sol justitiae.Nec enim factum est phase tale,etc. Quia, ablatis figuris in die judicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt,quia videbitur Deus Deorum in Sion.RAB.Quod Josias, ejectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primo purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo, sicque gratum Domino celebremus pascha:Non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatisI Cor. 5..ID.Josias vulneratus est in campo Mageddo, unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Jeremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse: Quomodo sedet sola civitas! De hoc planctu dicitur: Et erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adremon, quod nomen est regis, qui tunc regnabat in Charchamis, in cujus auxilium Josias venerat adversus Nechao regem Aegypti.ID.Interfectio Josiae a Pharaone Nechao, facta in Mageddo, significat persecutionem antiqui hostis adversus praedicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiae conatur: quatenus facilius totam plebem dissipare possit. Pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solatio adjuti contra hostem dimicare debuerant.